Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
  2. ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
  3. suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
  4. nec genitor nympharum abluit Oceanus:
  5. nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
  6. non si demisso se ipse voret capite.
  1. Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
  2. tamque valens vivat tamque venusta soror
  3. tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis