Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
  2. tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
  1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
  2. vere, quantum a me Lesbia amata mea es
  3. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
  4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
  1. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
  2. prurit et abiectis pervigilat tunicis?
  3. quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
  4. ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
  5. suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
  6. nec genitor nympharum abluit Oceanus: