Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
  2. sic maternus avus dixerat atque avia
  3. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
  4. audibant eadem haec leniter et leviter,
  5. nec sibi postilla metuebant talia verba,
  6. cum subito adfertur nuntius horribilis
  7. Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  8. iam non Ionios esse, sed Hionios.
  1. Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
  2. nescio, sed fieri sentio et excrucior.