Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
  2. irata est: hoc est, uritur et loquitur.
  1. Chommoda dicebat, si quando commode vellet
  2. dicere, et insidias Arrius hinsidias,
  3. et tum mirifice sperabat se esse locutum
  4. cum quantum poterat dixerat hinsidias.
  5. credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
  6. sic maternus avus dixerat atque avia
  7. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
  8. audibant eadem haec leniter et leviter,
  9. nec sibi postilla metuebant talia verba,
  10. cum subito adfertur nuntius horribilis
  11. Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  12. iam non Ionios esse, sed Hionios.
  1. Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
  2. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
  1. Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
  2. recta est. haec ego sic singula confiteor,
  3. totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
  4. nulla in tam magno est corpore mica salis.
  5. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
  6. tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
  1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
  2. vere, quantum a me Lesbia amata mea es
  3. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
  4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
  1. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
  2. prurit et abiectis pervigilat tunicis?
  3. quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
  4. ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
  5. suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
  6. nec genitor nympharum abluit Oceanus:
  7. nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
  8. non si demisso se ipse voret capite.
  1. Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
  2. tamque valens vivat tamque venusta soror
  3. tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
  4. cognatis, quare is desinat esse macer?
  5. qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
  6. quantumvis quare sit macer invenies.
  1. Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
  2. coniugio et discat Persicum haruspicium:
  3. nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
  4. si vera est Persarum impia religio,
  5. gratus ut accepto veneretur carmine divos
  6. omentum in flamma pingue liquefaciens.
  1. Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
  2. in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
  3. quod te cognossem bene constantemve putarem
  4. aut posse a turpi mentem inhibere probro,
  5. sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
  6. hanc tibi cuius me magnus edebat amor;