Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
- aut aliud si quid carius est oculis,
- eripere ei noli multo quod carius illi
- est oculis seu quid carius est oculis.
- Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
- haec illi fatuo maxima laetitia est.
- mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
- sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
- non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
- irata est: hoc est, uritur et loquitur.
- Chommoda dicebat, si quando commode vellet
- dicere, et insidias Arrius hinsidias,
- et tum mirifice sperabat se esse locutum
- cum quantum poterat dixerat hinsidias.
- credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
- sic maternus avus dixerat atque avia
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
- audibant eadem haec leniter et leviter,
- nec sibi postilla metuebant talia verba,
- cum subito adfertur nuntius horribilis
- Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
- iam non Ionios esse, sed Hionios.
- Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
- nescio, sed fieri sentio et excrucior.
- Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
- recta est. haec ego sic singula confiteor,
- totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,