Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. hospes inaurata pallidior statua?
  2. qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
  3. audes et nescis quod facinus facias.
  1. Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
  2. aut aliud si quid carius est oculis,
  3. eripere ei noli multo quod carius illi
  4. est oculis seu quid carius est oculis.
  1. Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
  2. haec illi fatuo maxima laetitia est.
  3. mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
  4. sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
  5. non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
  6. irata est: hoc est, uritur et loquitur.
  1. Chommoda dicebat, si quando commode vellet
  2. dicere, et insidias Arrius hinsidias,
  3. et tum mirifice sperabat se esse locutum
  4. cum quantum poterat dixerat hinsidias.
  5. credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
  6. sic maternus avus dixerat atque avia
  7. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
  8. audibant eadem haec leniter et leviter,
  9. nec sibi postilla metuebant talia verba,
  10. cum subito adfertur nuntius horribilis
  11. Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  12. iam non Ionios esse, sed Hionios.
  1. Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
  2. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
  1. Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
  2. recta est. haec ego sic singula confiteor,
  3. totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
  4. nulla in tam magno est corpore mica salis.
  5. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
  6. tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
  1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
  2. vere, quantum a me Lesbia amata mea es
  3. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
  4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
  1. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore