Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- fulsere quondam candidi tibi soles,
- cum ventitabas quo puella ducebat
- amata nobis quantum amabitur nulla.
- ibi illa multa tum iocosa fiebant,
- quae tu volebas nec puella nolebat.
- fulsere vere candidi tibi soles.
- nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,
- nec quae fugit sectare, nec miser vive,
- sed obstinata mente perfer, obdura.
- vale, puella! iam Catullus obdurat,
- nec te requiret nec rogabit invitam:
- at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
- scelesta, vae te! quae tibi manet vita!
- quis nunc te adibit? cui videberis bella?
- quem nunc amabis? cuius esse diceris?
- quem basiabis? cui labella mordebis?
- at tu, Catulle, destinatus obdura.
- Verani, omnibus e meis amicis
- antistans mihi milibus trecentis,
- venistine domum ad tuos penates
- fratresque unanimos anumque matrem?
- venisti! o mihi nuntii beati!
- visam te incolumem audiamque Hiberum
- narrantem loca, facta, nationes,
- ut mos est tuus, applicansque collum
- iucundum os oculosque saviabor.
- o, quantum est hominum beatiorum,
- quid me laetius est beatiusve?
- Varus me meus ad suos amores
- visum duxerat e foro otiosum,
- scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
- non sane inlepidum neque invenustum.
- huc ut venimus, incidere nobis
- sermones varii, in quibus, quid esset
- iam Bithynia, quo modo se haberet,
- ecquonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat, nihil neque ipsis
- nec praetoribus esse nec cohorti,