Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  2. cum puero ut bello bella puella cubet.
  3. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  4. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.