Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  2. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  3. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  4. et dis invitis desinis esse miser?
  5. difficile est longum subito deponere amorem;
  6. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  7. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  8. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  9. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  10. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  11. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  12. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  13. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  14. expulit ex omni pectore laetitias.
  15. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  16. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  17. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  18. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum