Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
  2. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  3. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  4. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  5. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  6. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  7. et dis invitis desinis esse miser?
  8. difficile est longum subito deponere amorem;
  9. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  10. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  11. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  12. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  13. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  14. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  15. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  16. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  17. expulit ex omni pectore laetitias.
  18. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  19. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  20. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  21. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
  6. vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
  1. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
  2. alterius, lepidus filius alterius.
  3. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  4. cum puero ut bello bella puella cubet.
  5. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  6. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---