Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. divum ad fallendos numine abusum homines,
  2. multa parata manent in longa aetate, Catulle,
  3. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
  4. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  5. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  6. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  7. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  8. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  9. et dis invitis desinis esse miser?
  10. difficile est longum subito deponere amorem;