Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. expulit ex omni pectore laetitias.
  2. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  3. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  4. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  5. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum