Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  2. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  3. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  4. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  5. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  6. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  7. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  8. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  9. expulit ex omni pectore laetitias.
  10. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  11. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  12. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  13. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
  6. vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
  1. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
  2. alterius, lepidus filius alterius.
  3. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  4. cum puero ut bello bella puella cubet.
  5. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  6. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,