Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  2. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  3. nunc patruum, verbum non faciet patruus.
  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.
  1. Si qua recordanti benefacta priora voluptas
  2. est homini, cum se cogitat esse pium,
  3. nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
  4. divum ad fallendos numine abusum homines,
  5. multa parata manent in longa aetate, Catulle,