Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- multo mi tamen es vilior et levior.
- qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
- cogit amare magis, sed bene velle minus.
- Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
- aut aliquem fieri posse putare pium.
- omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
- immo etiam taedet, taedet obestque magis:
- ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
- Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
- Gellius audierat patruum obiurgare solere,
- si quis delicias diceret aut faceret.
- hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
- uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
- quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
- nunc patruum, verbum non faciet patruus.
- Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
- atque ita se officio perdidit ipsa suo,
- ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
- nec desistere amare, omnia si facias.
- Si qua recordanti benefacta priora voluptas
- est homini, cum se cogitat esse pium,
- nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
- divum ad fallendos numine abusum homines,
- multa parata manent in longa aetate, Catulle,
- ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
- nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
- aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
- omnia quae ingratae perierunt credita menti.
- quare cur tu te iam amplius excrucies?
- quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
- et dis invitis desinis esse miser?
- difficile est longum subito deponere amorem;
- difficile est, verum hoc qua libet efficias.
- una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
- hoc facias, sive id non pote sive pote.
- o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
- extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
- me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
- eripite hanc pestem perniciemque mihi!
- hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
- expulit ex omni pectore laetitias.
- non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
- aut, quod non potis est, esse pudica velit:
- ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
- o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
- Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
- (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
- sicine subrepsti mi atque intestina perurens
- hei misero eripuisti omnia nostra bona?
- eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
- vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
- Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
- alterius, lepidus filius alterius.
- Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
- cum puero ut bello bella puella cubet.
- Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
- qui patruus patrui monstret adulterium.
- ---
- Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
- savia comminxit spurca saliva tua.
- verum id non impune feres: nam te omnia saecla
- noscent et qui sis fama loquetur anus.
- Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
- quam te cum tota gente, Catulle, tua.
- sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
- si tria notorum savia reppererit.
- Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
- Hiberna fiant candidiora nive,
- mane domo cum exis et cum te octava quiete
- e molli longo suscitat hora die?
- nescio quid certe est: an vere fama susurrat
- grandia te medii tenta vorare viri?
- sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
- ilia, et emulso labra notata sero.