Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
- bestia, nec quicum bella puella cubet.
- quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
- aut admirari desine cur fugiunt.
- Nulli se dicit mulier mea nubere malle
- quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
- dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
- in vento et rapida scribere oportet aqua.
- Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
- aut si quem merito tarda podagra secat,
- Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
- mirifice est a te nactus utrumque malum.
- nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
- illam adfligit odore, ipse perit podagra.
- Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
- Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
- dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
- sed pater ut gnatos diligit et generos.
- nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
- multo mi tamen es vilior et levior.
- qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
- cogit amare magis, sed bene velle minus.
- Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
- aut aliquem fieri posse putare pium.
- omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
- immo etiam taedet, taedet obestque magis:
- ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
- Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
- Gellius audierat patruum obiurgare solere,
- si quis delicias diceret aut faceret.
- hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
- uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
- quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
- nunc patruum, verbum non faciet patruus.
- Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,