Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  2. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  3. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  4. fulgebat crocina candidus in tunica.
  5. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  6. rara verecundae furta feremus erae,
  7. ne nimium simus stultorum more molesti:
  8. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  9. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  10. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  11. atqui nec divis homines componier aequum est
  12. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  13. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  14. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  15. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  16. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  17. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  18. quem lapide illa diem candidiore notat.
  19. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  20. pro multis, Alli, redditur officiis,
  21. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  22. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  23. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  24. antiquis solita est munera ferre piis:
  25. sitis felices et tu simul et tua vita
  26. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  27. et qui principio nobis † terram dedit aufert,