Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. oscula mordenti semper decerpere rostro
  2. quam quae praecipue multivola est mulier:
  3. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  4. ut semel es flavo conciliata viro.
  5. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  6. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  7. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  8. fulgebat crocina candidus in tunica.
  9. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  10. rara verecundae furta feremus erae,
  11. ne nimium simus stultorum more molesti:
  12. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  13. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  14. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  15. atqui nec divis homines componier aequum est
  16. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  17. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  18. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  19. sed furtiva dedit mira munuscula nocte