Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. compar, quae multo dicitur improbius
  2. oscula mordenti semper decerpere rostro
  3. quam quae praecipue multivola est mulier:
  4. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  5. ut semel es flavo conciliata viro.
  6. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  7. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  8. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  9. fulgebat crocina candidus in tunica.
  10. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  11. rara verecundae furta feremus erae,
  12. ne nimium simus stultorum more molesti:
  13. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  14. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  15. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  16. atqui nec divis homines componier aequum est
  17. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  18. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  19. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  20. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  21. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  22. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  23. quem lapide illa diem candidiore notat.
  24. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  25. pro multis, Alli, redditur officiis,
  26. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  27. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  28. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  29. antiquis solita est munera ferre piis:
  30. sitis felices et tu simul et tua vita
  31. et domus, in qua nos lusimus et domina,