Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  2. compar, quae multo dicitur improbius
  3. oscula mordenti semper decerpere rostro
  4. quam quae praecipue multivola est mulier:
  5. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  6. ut semel es flavo conciliata viro.
  7. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  8. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  9. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  10. fulgebat crocina candidus in tunica.
  11. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  12. rara verecundae furta feremus erae,
  13. ne nimium simus stultorum more molesti:
  14. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  15. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  16. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  17. atqui nec divis homines componier aequum est
  18. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  19. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  20. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  21. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  22. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  23. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  24. quem lapide illa diem candidiore notat.
  25. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  26. pro multis, Alli, redditur officiis,
  27. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  28. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  29. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  30. antiquis solita est munera ferre piis:
  31. sitis felices et tu simul et tua vita
  32. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  33. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  34. a quo sunt primo omnia nata bona,
  35. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  36. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis