Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  2. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  3. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  4. una caput seri nata nepotis alit,
  5. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  6. nomen testatas intulit in tabulas,
  7. impia derisi gentilis gaudia tollens
  8. suscitat a cano vulturium capiti:
  9. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  10. compar, quae multo dicitur improbius
  11. oscula mordenti semper decerpere rostro
  12. quam quae praecipue multivola est mulier:
  13. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  14. ut semel es flavo conciliata viro.
  15. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  16. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  17. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  18. fulgebat crocina candidus in tunica.
  19. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  20. rara verecundae furta feremus erae,
  21. ne nimium simus stultorum more molesti:
  22. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  23. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  24. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  25. atqui nec divis homines componier aequum est
  26. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  27. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  28. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  29. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  30. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  31. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  32. quem lapide illa diem candidiore notat.
  33. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  34. pro multis, Alli, redditur officiis,
  35. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  36. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  37. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  38. antiquis solita est munera ferre piis:
  39. sitis felices et tu simul et tua vita
  40. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  41. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  42. a quo sunt primo omnia nata bona,
  43. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  44. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.