Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Hebe nec longa virginitate foret.
  2. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  3. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  4. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  5. una caput seri nata nepotis alit,
  6. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  7. nomen testatas intulit in tabulas,
  8. impia derisi gentilis gaudia tollens
  9. suscitat a cano vulturium capiti:
  10. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  11. compar, quae multo dicitur improbius
  12. oscula mordenti semper decerpere rostro
  13. quam quae praecipue multivola est mulier:
  14. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  15. ut semel es flavo conciliata viro.
  16. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  17. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  18. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  19. fulgebat crocina candidus in tunica.
  20. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  21. rara verecundae furta feremus erae,
  22. ne nimium simus stultorum more molesti:
  23. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  24. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  25. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  26. atqui nec divis homines componier aequum est
  27. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  28. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  29. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  30. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  31. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  32. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  33. quem lapide illa diem candidiore notat.