Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  2. Hebe nec longa virginitate foret.
  3. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  4. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  5. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  6. una caput seri nata nepotis alit,
  7. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  8. nomen testatas intulit in tabulas,
  9. impia derisi gentilis gaudia tollens
  10. suscitat a cano vulturium capiti:
  11. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  12. compar, quae multo dicitur improbius
  13. oscula mordenti semper decerpere rostro
  14. quam quae praecipue multivola est mulier:
  15. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  16. ut semel es flavo conciliata viro.
  17. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  18. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  19. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  20. fulgebat crocina candidus in tunica.
  21. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  22. rara verecundae furta feremus erae,
  23. ne nimium simus stultorum more molesti:
  24. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  25. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  26. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  27. atqui nec divis homines componier aequum est
  28. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  29. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  30. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  31. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  32. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  33. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  34. quem lapide illa diem candidiore notat.
  35. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  36. pro multis, Alli, redditur officiis,
  37. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  38. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  39. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim