Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- perculit imperio deterioris eri,
- pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
- Hebe nec longa virginitate foret.
- sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
- qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
- nam nec tam carum confecto aetate parenti
- una caput seri nata nepotis alit,
- qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
- nomen testatas intulit in tabulas,
- impia derisi gentilis gaudia tollens
- suscitat a cano vulturium capiti:
- nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
- compar, quae multo dicitur improbius
- oscula mordenti semper decerpere rostro
- quam quae praecipue multivola est mulier:
- sed tu horum magnos vicisti sola furores,
- ut semel es flavo conciliata viro.
- aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
- lux mea se nostrum contulit in gremium,
- quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
- fulgebat crocina candidus in tunica.
- quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
- rara verecundae furta feremus erae,