Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. siccare emulsa pingue palude solum,
  2. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  3. audit falsiparens Amphitryoniades,
  4. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  5. perculit imperio deterioris eri,
  6. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  7. Hebe nec longa virginitate foret.
  8. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  9. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  10. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  11. una caput seri nata nepotis alit,
  12. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  13. nomen testatas intulit in tabulas,
  14. impia derisi gentilis gaudia tollens
  15. suscitat a cano vulturium capiti:
  16. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  17. compar, quae multo dicitur improbius
  18. oscula mordenti semper decerpere rostro
  19. quam quae praecipue multivola est mulier:
  20. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  21. ut semel es flavo conciliata viro.
  22. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  23. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  24. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  25. fulgebat crocina candidus in tunica.
  26. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  27. rara verecundae furta feremus erae,
  28. ne nimium simus stultorum more molesti:
  29. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  30. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  31. noscens omnivoli plurima furta Iovis.