Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  2. siccare emulsa pingue palude solum,
  3. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  4. audit falsiparens Amphitryoniades,
  5. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  6. perculit imperio deterioris eri,
  7. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  8. Hebe nec longa virginitate foret.
  9. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  10. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  11. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  12. una caput seri nata nepotis alit,
  13. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  14. nomen testatas intulit in tabulas,
  15. impia derisi gentilis gaudia tollens
  16. suscitat a cano vulturium capiti:
  17. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  18. compar, quae multo dicitur improbius
  19. oscula mordenti semper decerpere rostro
  20. quam quae praecipue multivola est mulier:
  21. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  22. ut semel es flavo conciliata viro.
  23. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  24. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  25. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  26. fulgebat crocina candidus in tunica.
  27. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  28. rara verecundae furta feremus erae,
  29. ne nimium simus stultorum more molesti:
  30. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  31. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  32. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  33. atqui nec divis homines componier aequum est
  34. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.