Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  2. ereptum est vita dulcius atque anima
  3. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  4. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  5. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  6. siccare emulsa pingue palude solum,
  7. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  8. audit falsiparens Amphitryoniades,
  9. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  10. perculit imperio deterioris eri,
  11. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  12. Hebe nec longa virginitate foret.
  13. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  14. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  15. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  16. una caput seri nata nepotis alit,
  17. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  18. nomen testatas intulit in tabulas,
  19. impia derisi gentilis gaudia tollens
  20. suscitat a cano vulturium capiti:
  21. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  22. compar, quae multo dicitur improbius
  23. oscula mordenti semper decerpere rostro
  24. quam quae praecipue multivola est mulier:
  25. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  26. ut semel es flavo conciliata viro.
  27. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  28. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  29. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  30. fulgebat crocina candidus in tunica.
  31. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  32. rara verecundae furta feremus erae,
  33. ne nimium simus stultorum more molesti:
  34. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  35. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  36. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  37. atqui nec divis homines componier aequum est
  38. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  39. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  40. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  41. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  42. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  43. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  44. quem lapide illa diem candidiore notat.
  45. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  46. pro multis, Alli, redditur officiis,
  47. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  48. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  49. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  50. antiquis solita est munera ferre piis:
  51. sitis felices et tu simul et tua vita
  52. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  53. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  54. a quo sunt primo omnia nata bona,
  55. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  56. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
  2. aut si quem merito tarda podagra secat,
  3. Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
  4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
  5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
  6. illam adfligit odore, ipse perit podagra.
  1. Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
  2. Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
  3. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
  4. sed pater ut gnatos diligit et generos.
  5. nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
  6. multo mi tamen es vilior et levior.
  7. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
  8. cogit amare magis, sed bene velle minus.
  1. Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
  2. aut aliquem fieri posse putare pium.
  3. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
  4. immo etiam taedet, taedet obestque magis:
  5. ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
  6. Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
  1. Gellius audierat patruum obiurgare solere,
  2. si quis delicias diceret aut faceret.
  3. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
  4. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  5. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  6. nunc patruum, verbum non faciet patruus.
  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.
  1. Si qua recordanti benefacta priora voluptas