Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. detinet extremo terra aliena solo.
  2. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  3. Graeca penetralis deseruisse focos,
  4. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  5. otia pacato degeret in thalamo.
  6. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  7. ereptum est vita dulcius atque anima
  8. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  9. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  10. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  11. siccare emulsa pingue palude solum,
  12. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  13. audit falsiparens Amphitryoniades,
  14. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  15. perculit imperio deterioris eri,
  16. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  17. Hebe nec longa virginitate foret.
  18. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  19. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  20. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  21. una caput seri nata nepotis alit,