Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  2. nec prope cognatos compositum cineres,
  3. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  4. detinet extremo terra aliena solo.
  5. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  6. Graeca penetralis deseruisse focos,
  7. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  8. otia pacato degeret in thalamo.
  9. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  10. ereptum est vita dulcius atque anima
  11. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  12. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  13. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  14. siccare emulsa pingue palude solum,
  15. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  16. audit falsiparens Amphitryoniades,
  17. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  18. perculit imperio deterioris eri,
  19. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  20. Hebe nec longa virginitate foret.
  21. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  22. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  23. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  24. una caput seri nata nepotis alit,
  25. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  26. nomen testatas intulit in tabulas,
  27. impia derisi gentilis gaudia tollens
  28. suscitat a cano vulturium capiti:
  29. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  30. compar, quae multo dicitur improbius
  31. oscula mordenti semper decerpere rostro
  32. quam quae praecipue multivola est mulier:
  33. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  34. ut semel es flavo conciliata viro.
  35. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna