Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  2. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  3. nec prope cognatos compositum cineres,
  4. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  5. detinet extremo terra aliena solo.
  6. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  7. Graeca penetralis deseruisse focos,
  8. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  9. otia pacato degeret in thalamo.
  10. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  11. ereptum est vita dulcius atque anima
  12. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  13. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  14. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  15. siccare emulsa pingue palude solum,
  16. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  17. audit falsiparens Amphitryoniades,
  18. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  19. perculit imperio deterioris eri,
  20. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  21. Hebe nec longa virginitate foret.
  22. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  23. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  24. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  25. una caput seri nata nepotis alit,
  26. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  27. nomen testatas intulit in tabulas,
  28. impia derisi gentilis gaudia tollens
  29. suscitat a cano vulturium capiti:
  30. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  31. compar, quae multo dicitur improbius
  32. oscula mordenti semper decerpere rostro
  33. quam quae praecipue multivola est mulier:
  34. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  35. ut semel es flavo conciliata viro.
  36. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  37. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  38. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  39. fulgebat crocina candidus in tunica.
  40. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  41. rara verecundae furta feremus erae,
  42. ne nimium simus stultorum more molesti:
  43. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  44. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  45. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  46. atqui nec divis homines componier aequum est
  47. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  48. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  49. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  50. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  51. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  52. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  53. quem lapide illa diem candidiore notat.
  54. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  55. pro multis, Alli, redditur officiis,
  56. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  57. haec atque illa dies atque alia atque alia.