Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  2. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  3. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  4. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  5. nec prope cognatos compositum cineres,
  6. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  7. detinet extremo terra aliena solo.
  8. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  9. Graeca penetralis deseruisse focos,
  10. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  11. otia pacato degeret in thalamo.
  12. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  13. ereptum est vita dulcius atque anima
  14. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  15. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  16. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  17. siccare emulsa pingue palude solum,
  18. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  19. audit falsiparens Amphitryoniades,
  20. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta