Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  2. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  3. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  4. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  5. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  6. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  7. nec prope cognatos compositum cineres,
  8. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  9. detinet extremo terra aliena solo.
  10. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  11. Graeca penetralis deseruisse focos,
  12. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  13. otia pacato degeret in thalamo.
  14. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  15. ereptum est vita dulcius atque anima
  16. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  17. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  18. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  19. siccare emulsa pingue palude solum,
  20. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  21. audit falsiparens Amphitryoniades,
  22. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  23. perculit imperio deterioris eri,
  24. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  25. Hebe nec longa virginitate foret.
  26. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  27. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  28. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  29. una caput seri nata nepotis alit,
  30. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  31. nomen testatas intulit in tabulas,
  32. impia derisi gentilis gaudia tollens
  33. suscitat a cano vulturium capiti:
  34. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  35. compar, quae multo dicitur improbius
  36. oscula mordenti semper decerpere rostro
  37. quam quae praecipue multivola est mulier:
  38. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  39. ut semel es flavo conciliata viro.
  40. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  41. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  42. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  43. fulgebat crocina candidus in tunica.
  44. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  45. rara verecundae furta feremus erae,
  46. ne nimium simus stultorum more molesti:
  47. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  48. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  49. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  50. atqui nec divis homines componier aequum est
  51. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  52. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  53. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  54. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  55. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  56. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  57. quem lapide illa diem candidiore notat.
  58. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  59. pro multis, Alli, redditur officiis,
  60. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  61. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  62. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  63. antiquis solita est munera ferre piis:
  64. sitis felices et tu simul et tua vita
  65. et domus, in qua nos lusimus et domina,