Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  2. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  3. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  4. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  5. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  6. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  7. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  8. nec prope cognatos compositum cineres,
  9. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  10. detinet extremo terra aliena solo.
  11. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  12. Graeca penetralis deseruisse focos,
  13. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  14. otia pacato degeret in thalamo.
  15. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  16. ereptum est vita dulcius atque anima
  17. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  18. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  19. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  20. siccare emulsa pingue palude solum,
  21. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  22. audit falsiparens Amphitryoniades,
  23. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  24. perculit imperio deterioris eri,
  25. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  26. Hebe nec longa virginitate foret.
  27. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  28. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  29. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  30. una caput seri nata nepotis alit,
  31. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  32. nomen testatas intulit in tabulas,
  33. impia derisi gentilis gaudia tollens
  34. suscitat a cano vulturium capiti:
  35. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  36. compar, quae multo dicitur improbius
  37. oscula mordenti semper decerpere rostro
  38. quam quae praecipue multivola est mulier:
  39. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  40. ut semel es flavo conciliata viro.
  41. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  42. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  43. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  44. fulgebat crocina candidus in tunica.