Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  2. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  3. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  4. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  5. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  6. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  7. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  8. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  9. nec prope cognatos compositum cineres,
  10. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  11. detinet extremo terra aliena solo.
  12. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  13. Graeca penetralis deseruisse focos,
  14. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  15. otia pacato degeret in thalamo.
  16. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  17. ereptum est vita dulcius atque anima
  18. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  19. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  20. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  21. siccare emulsa pingue palude solum,
  22. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  23. audit falsiparens Amphitryoniades,
  24. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  25. perculit imperio deterioris eri,
  26. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  27. Hebe nec longa virginitate foret.
  28. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  29. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  30. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  31. una caput seri nata nepotis alit,
  32. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  33. nomen testatas intulit in tabulas,
  34. impia derisi gentilis gaudia tollens
  35. suscitat a cano vulturium capiti:
  36. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  37. compar, quae multo dicitur improbius
  38. oscula mordenti semper decerpere rostro
  39. quam quae praecipue multivola est mulier:
  40. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  41. ut semel es flavo conciliata viro.
  42. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  43. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  44. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  45. fulgebat crocina candidus in tunica.
  46. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  47. rara verecundae furta feremus erae,
  48. ne nimium simus stultorum more molesti:
  49. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,