Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  2. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  3. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  4. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  5. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  6. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  7. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  8. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  9. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  10. nec prope cognatos compositum cineres,
  11. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  12. detinet extremo terra aliena solo.
  13. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  14. Graeca penetralis deseruisse focos,
  15. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  16. otia pacato degeret in thalamo.
  17. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  18. ereptum est vita dulcius atque anima
  19. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  20. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  21. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  22. siccare emulsa pingue palude solum,
  23. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  24. audit falsiparens Amphitryoniades,
  25. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  26. perculit imperio deterioris eri,
  27. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  28. Hebe nec longa virginitate foret.