Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  2. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  3. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  4. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  5. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  6. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  7. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  8. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  9. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  10. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  11. nec prope cognatos compositum cineres,
  12. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  13. detinet extremo terra aliena solo.
  14. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  15. Graeca penetralis deseruisse focos,
  16. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  17. otia pacato degeret in thalamo.
  18. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  19. ereptum est vita dulcius atque anima
  20. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  21. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  22. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  23. siccare emulsa pingue palude solum,
  24. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  25. audit falsiparens Amphitryoniades,
  26. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta