Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  2. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  3. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  4. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  5. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  6. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  7. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  8. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  9. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  10. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  11. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  12. nec prope cognatos compositum cineres,
  13. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  14. detinet extremo terra aliena solo.
  15. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  16. Graeca penetralis deseruisse focos,
  17. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  18. otia pacato degeret in thalamo.
  19. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  20. ereptum est vita dulcius atque anima
  21. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  22. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  23. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  24. siccare emulsa pingue palude solum,
  25. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  26. audit falsiparens Amphitryoniades,
  27. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  28. perculit imperio deterioris eri,
  29. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  30. Hebe nec longa virginitate foret.
  31. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  32. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  33. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  34. una caput seri nata nepotis alit,
  35. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  36. nomen testatas intulit in tabulas,
  37. impia derisi gentilis gaudia tollens