Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- si miles muros isset ad Iliacos:
- nam tum Helenae raptu primores Argivorum
- coeperat ad sese Troia ciere viros,
- Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
- Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
- quaene etiam nostro letum miserabile fratri
- attulit. Hei misero frater adempte mihi,
- hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
- tecum una tota est nostra sepulta domus,
- omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
- quae tuus in vita dulcis alebat amor.
- quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
- nec prope cognatos compositum cineres,
- sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
- detinet extremo terra aliena solo.
- ad quam tum properans fertur simul undique pubes
- Graeca penetralis deseruisse focos,
- ne Paris abducta gavisus libera moecha
- otia pacato degeret in thalamo.
- quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
- ereptum est vita dulcius atque anima
- coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
- aestus in abruptum detulerat barathrum,
- quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
- siccare emulsa pingue palude solum,
- quod quondam caesis montis fodisse medullis
- audit falsiparens Amphitryoniades,
- tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
- perculit imperio deterioris eri,
- pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
- Hebe nec longa virginitate foret.
- sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
- qui tunc indomitam ferre iugum docuit.