Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  2. si miles muros isset ad Iliacos:
  3. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  4. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  5. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  6. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  7. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  8. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  9. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  10. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  11. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  12. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  13. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  14. nec prope cognatos compositum cineres,
  15. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  16. detinet extremo terra aliena solo.
  17. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  18. Graeca penetralis deseruisse focos,
  19. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  20. otia pacato degeret in thalamo.
  21. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  22. ereptum est vita dulcius atque anima
  23. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  24. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  25. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  26. siccare emulsa pingue palude solum,
  27. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  28. audit falsiparens Amphitryoniades,
  29. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  30. perculit imperio deterioris eri,
  31. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  32. Hebe nec longa virginitate foret.
  33. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  34. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  35. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  36. una caput seri nata nepotis alit,
  37. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  38. nomen testatas intulit in tabulas,
  39. impia derisi gentilis gaudia tollens
  40. suscitat a cano vulturium capiti:
  41. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  42. compar, quae multo dicitur improbius
  43. oscula mordenti semper decerpere rostro
  44. quam quae praecipue multivola est mulier:
  45. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  46. ut semel es flavo conciliata viro.
  47. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  48. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  49. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  50. fulgebat crocina candidus in tunica.
  51. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  52. rara verecundae furta feremus erae,
  53. ne nimium simus stultorum more molesti:
  54. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  55. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  56. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  57. atqui nec divis homines componier aequum est
  58. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  59. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  60. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  61. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  62. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  63. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  64. quem lapide illa diem candidiore notat.
  65. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  66. pro multis, Alli, redditur officiis,
  67. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  68. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  69. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  70. antiquis solita est munera ferre piis:
  71. sitis felices et tu simul et tua vita
  72. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  73. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  74. a quo sunt primo omnia nata bona,
  75. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  76. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est