Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. posset ut abrupto vivere coniugio:
  2. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  3. si miles muros isset ad Iliacos:
  4. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  5. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  6. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  7. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  8. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  9. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  10. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  11. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  12. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  13. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  14. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  15. nec prope cognatos compositum cineres,
  16. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  17. detinet extremo terra aliena solo.
  18. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  19. Graeca penetralis deseruisse focos,
  20. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  21. otia pacato degeret in thalamo.
  22. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  23. ereptum est vita dulcius atque anima
  24. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  25. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  26. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum