Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam veniens una atque altera rursus hiems
  2. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  3. posset ut abrupto vivere coniugio:
  4. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  5. si miles muros isset ad Iliacos:
  6. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  7. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  8. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  9. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  10. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  11. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  12. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  13. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  14. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  15. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  16. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  17. nec prope cognatos compositum cineres,
  18. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  19. detinet extremo terra aliena solo.
  20. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  21. Graeca penetralis deseruisse focos,
  22. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  23. otia pacato degeret in thalamo.
  24. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  25. ereptum est vita dulcius atque anima
  26. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  27. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  28. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  29. siccare emulsa pingue palude solum,
  30. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  31. audit falsiparens Amphitryoniades,
  32. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  33. perculit imperio deterioris eri,
  34. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  35. Hebe nec longa virginitate foret.
  36. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  37. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  38. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  39. una caput seri nata nepotis alit,
  40. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  41. nomen testatas intulit in tabulas,
  42. impia derisi gentilis gaudia tollens
  43. suscitat a cano vulturium capiti:
  44. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  45. compar, quae multo dicitur improbius
  46. oscula mordenti semper decerpere rostro
  47. quam quae praecipue multivola est mulier:
  48. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  49. ut semel es flavo conciliata viro.
  50. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  51. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  52. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  53. fulgebat crocina candidus in tunica.
  54. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  55. rara verecundae furta feremus erae,
  56. ne nimium simus stultorum more molesti:
  57. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  58. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  59. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  60. atqui nec divis homines componier aequum est
  61. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  62. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  63. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  64. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  65. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  66. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  67. quem lapide illa diem candidiore notat.
  68. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  69. pro multis, Alli, redditur officiis,
  70. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  71. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  72. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  73. antiquis solita est munera ferre piis:
  74. sitis felices et tu simul et tua vita
  75. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  76. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  77. a quo sunt primo omnia nata bona,
  78. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  79. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,