Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  2. quam veniens una atque altera rursus hiems
  3. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  4. posset ut abrupto vivere coniugio:
  5. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  6. si miles muros isset ad Iliacos:
  7. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  8. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  9. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  10. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  11. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  12. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  13. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  14. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  15. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  16. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  17. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  18. nec prope cognatos compositum cineres,
  19. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  20. detinet extremo terra aliena solo.
  21. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  22. Graeca penetralis deseruisse focos,
  23. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  24. otia pacato degeret in thalamo.
  25. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  26. ereptum est vita dulcius atque anima
  27. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  28. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  29. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  30. siccare emulsa pingue palude solum,
  31. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  32. audit falsiparens Amphitryoniades,
  33. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  34. perculit imperio deterioris eri,
  35. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  36. Hebe nec longa virginitate foret.
  37. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  38. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  39. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  40. una caput seri nata nepotis alit,
  41. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  42. nomen testatas intulit in tabulas,
  43. impia derisi gentilis gaudia tollens
  44. suscitat a cano vulturium capiti:
  45. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  46. compar, quae multo dicitur improbius
  47. oscula mordenti semper decerpere rostro
  48. quam quae praecipue multivola est mulier:
  49. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  50. ut semel es flavo conciliata viro.
  51. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  52. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  53. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  54. fulgebat crocina candidus in tunica.