Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  2. docta est amisso Laodamia viro,
  3. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  4. quam veniens una atque altera rursus hiems
  5. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  6. posset ut abrupto vivere coniugio:
  7. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  8. si miles muros isset ad Iliacos:
  9. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  10. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  11. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  12. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  13. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  14. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  15. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  16. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  17. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  18. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  19. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  20. nec prope cognatos compositum cineres,
  21. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  22. detinet extremo terra aliena solo.
  23. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  24. Graeca penetralis deseruisse focos,
  25. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  26. otia pacato degeret in thalamo.
  27. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  28. ereptum est vita dulcius atque anima
  29. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  30. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  31. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  32. siccare emulsa pingue palude solum,
  33. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  34. audit falsiparens Amphitryoniades,
  35. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  36. perculit imperio deterioris eri,
  37. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  38. Hebe nec longa virginitate foret.
  39. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  40. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  41. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  42. una caput seri nata nepotis alit,
  43. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  44. nomen testatas intulit in tabulas,
  45. impia derisi gentilis gaudia tollens
  46. suscitat a cano vulturium capiti:
  47. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  48. compar, quae multo dicitur improbius
  49. oscula mordenti semper decerpere rostro
  50. quam quae praecipue multivola est mulier:
  51. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  52. ut semel es flavo conciliata viro.
  53. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  54. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  55. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  56. fulgebat crocina candidus in tunica.
  57. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  58. rara verecundae furta feremus erae,
  59. ne nimium simus stultorum more molesti:
  60. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  61. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  62. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  63. atqui nec divis homines componier aequum est