Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  2. hostia caelestis pacificasset eros.
  3. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  4. quod temere invitis suscipiatur eris.
  5. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  6. docta est amisso Laodamia viro,
  7. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  8. quam veniens una atque altera rursus hiems
  9. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  10. posset ut abrupto vivere coniugio:
  11. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  12. si miles muros isset ad Iliacos:
  13. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  14. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  15. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  16. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  17. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  18. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  19. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  20. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  21. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  22. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  23. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  24. nec prope cognatos compositum cineres,
  25. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  26. detinet extremo terra aliena solo.
  27. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  28. Graeca penetralis deseruisse focos,
  29. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  30. otia pacato degeret in thalamo.
  31. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  32. ereptum est vita dulcius atque anima
  33. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  34. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  35. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  36. siccare emulsa pingue palude solum,
  37. quod quondam caesis montis fodisse medullis