Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Protesilaeam Laodamia domum
  2. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  3. hostia caelestis pacificasset eros.
  4. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  5. quod temere invitis suscipiatur eris.
  6. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  7. docta est amisso Laodamia viro,
  8. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  9. quam veniens una atque altera rursus hiems
  10. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  11. posset ut abrupto vivere coniugio:
  12. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  13. si miles muros isset ad Iliacos:
  14. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  15. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  16. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  17. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  18. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  19. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  20. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  21. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  22. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  23. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  24. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  25. nec prope cognatos compositum cineres,
  26. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  27. detinet extremo terra aliena solo.
  28. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  29. Graeca penetralis deseruisse focos,
  30. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  31. otia pacato degeret in thalamo.
  32. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  33. ereptum est vita dulcius atque anima
  34. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  35. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  36. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  37. siccare emulsa pingue palude solum,
  38. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  39. audit falsiparens Amphitryoniades,
  40. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  41. perculit imperio deterioris eri,
  42. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  43. Hebe nec longa virginitate foret.
  44. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  45. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  46. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  47. una caput seri nata nepotis alit,
  48. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  49. nomen testatas intulit in tabulas,
  50. impia derisi gentilis gaudia tollens
  51. suscitat a cano vulturium capiti: