Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  2. Protesilaeam Laodamia domum
  3. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  4. hostia caelestis pacificasset eros.
  5. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  6. quod temere invitis suscipiatur eris.
  7. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  8. docta est amisso Laodamia viro,
  9. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  10. quam veniens una atque altera rursus hiems
  11. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  12. posset ut abrupto vivere coniugio:
  13. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  14. si miles muros isset ad Iliacos:
  15. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  16. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  17. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  18. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  19. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  20. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  21. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  22. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  24. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  25. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  26. nec prope cognatos compositum cineres,
  27. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  28. detinet extremo terra aliena solo.
  29. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  30. Graeca penetralis deseruisse focos,
  31. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  32. otia pacato degeret in thalamo.
  33. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  34. ereptum est vita dulcius atque anima
  35. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  36. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  37. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  38. siccare emulsa pingue palude solum,
  39. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  40. audit falsiparens Amphitryoniades,
  41. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  42. perculit imperio deterioris eri,
  43. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  44. Hebe nec longa virginitate foret.
  45. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  46. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  47. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  48. una caput seri nata nepotis alit,
  49. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  50. nomen testatas intulit in tabulas,
  51. impia derisi gentilis gaudia tollens
  52. suscitat a cano vulturium capiti:
  53. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  54. compar, quae multo dicitur improbius
  55. oscula mordenti semper decerpere rostro
  56. quam quae praecipue multivola est mulier:
  57. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  58. ut semel es flavo conciliata viro.
  59. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  60. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  61. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  62. fulgebat crocina candidus in tunica.
  63. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  64. rara verecundae furta feremus erae,