Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. innixa arguta constituit solea,
  2. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  3. Protesilaeam Laodamia domum
  4. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  5. hostia caelestis pacificasset eros.
  6. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  7. quod temere invitis suscipiatur eris.
  8. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  9. docta est amisso Laodamia viro,
  10. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  11. quam veniens una atque altera rursus hiems
  12. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  13. posset ut abrupto vivere coniugio:
  14. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  15. si miles muros isset ad Iliacos:
  16. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  17. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  18. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  19. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  20. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  21. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  22. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  23. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  24. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  25. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  26. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  27. nec prope cognatos compositum cineres,
  28. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  29. detinet extremo terra aliena solo.
  30. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  31. Graeca penetralis deseruisse focos,
  32. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  33. otia pacato degeret in thalamo.
  34. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  35. ereptum est vita dulcius atque anima
  36. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  37. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  38. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  39. siccare emulsa pingue palude solum,
  40. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  41. audit falsiparens Amphitryoniades,