Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. innixa arguta constituit solea,
  2. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  3. Protesilaeam Laodamia domum
  4. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  5. hostia caelestis pacificasset eros.
  6. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  7. quod temere invitis suscipiatur eris.
  8. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  9. docta est amisso Laodamia viro,
  10. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  11. quam veniens una atque altera rursus hiems
  12. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  13. posset ut abrupto vivere coniugio:
  14. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  15. si miles muros isset ad Iliacos:
  16. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  17. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  18. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  19. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  20. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  21. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  22. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  23. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  24. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  25. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  26. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  27. nec prope cognatos compositum cineres,
  28. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  29. detinet extremo terra aliena solo.
  30. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  31. Graeca penetralis deseruisse focos,
  32. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  33. otia pacato degeret in thalamo.
  34. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  35. ereptum est vita dulcius atque anima
  36. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  37. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  38. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  39. siccare emulsa pingue palude solum,
  40. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  41. audit falsiparens Amphitryoniades,
  42. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  43. perculit imperio deterioris eri,
  44. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  45. Hebe nec longa virginitate foret.
  46. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  47. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  48. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  49. una caput seri nata nepotis alit,
  50. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  51. nomen testatas intulit in tabulas,
  52. impia derisi gentilis gaudia tollens
  53. suscitat a cano vulturium capiti:
  54. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  55. compar, quae multo dicitur improbius
  56. oscula mordenti semper decerpere rostro
  57. quam quae praecipue multivola est mulier:
  58. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  59. ut semel es flavo conciliata viro.
  60. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  61. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  62. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  63. fulgebat crocina candidus in tunica.
  64. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  65. rara verecundae furta feremus erae,
  66. ne nimium simus stultorum more molesti:
  67. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  68. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  69. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  70. atqui nec divis homines componier aequum est
  71. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  72. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  73. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  74. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  75. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  76. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  77. quem lapide illa diem candidiore notat.
  78. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  79. pro multis, Alli, redditur officiis,
  80. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  81. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  82. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim