Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tale fuit nobis Allius auxilium.
  2. is clausum lato patefecit limite campum,
  3. isque domum nobis isque dedit dominae,
  4. ad quam communes exerceremus amores.
  5. quo mea se molli candida diva pede
  6. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  7. innixa arguta constituit solea,
  8. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  9. Protesilaeam Laodamia domum
  10. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  11. hostia caelestis pacificasset eros.
  12. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  13. quod temere invitis suscipiatur eris.
  14. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  15. docta est amisso Laodamia viro,
  16. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  17. quam veniens una atque altera rursus hiems
  18. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  19. posset ut abrupto vivere coniugio:
  20. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  21. si miles muros isset ad Iliacos:
  22. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  23. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  24. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  25. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  26. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  27. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  28. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  29. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  30. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  31. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  32. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  33. nec prope cognatos compositum cineres,
  34. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  35. detinet extremo terra aliena solo.
  36. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  37. Graeca penetralis deseruisse focos,
  38. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  39. otia pacato degeret in thalamo.
  40. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  41. ereptum est vita dulcius atque anima
  42. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  43. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  44. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  45. siccare emulsa pingue palude solum,
  46. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  47. audit falsiparens Amphitryoniades,
  48. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  49. perculit imperio deterioris eri,
  50. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  51. Hebe nec longa virginitate foret.
  52. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,