Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  2. lenius adspirans aura secunda venit
  3. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  4. tale fuit nobis Allius auxilium.
  5. is clausum lato patefecit limite campum,
  6. isque domum nobis isque dedit dominae,
  7. ad quam communes exerceremus amores.
  8. quo mea se molli candida diva pede
  9. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  10. innixa arguta constituit solea,
  11. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  12. Protesilaeam Laodamia domum
  13. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  14. hostia caelestis pacificasset eros.
  15. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  16. quod temere invitis suscipiatur eris.
  17. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  18. docta est amisso Laodamia viro,
  19. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  20. quam veniens una atque altera rursus hiems
  21. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  22. posset ut abrupto vivere coniugio:
  23. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  24. si miles muros isset ad Iliacos:
  25. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  26. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  27. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  28. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  29. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  30. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  31. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  32. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  33. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  34. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  35. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  36. nec prope cognatos compositum cineres,
  37. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  38. detinet extremo terra aliena solo.
  39. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  40. Graeca penetralis deseruisse focos,
  41. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  42. otia pacato degeret in thalamo.
  43. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  44. ereptum est vita dulcius atque anima
  45. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  46. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  47. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  48. siccare emulsa pingue palude solum,
  49. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  50. audit falsiparens Amphitryoniades,
  51. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  52. perculit imperio deterioris eri,
  53. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  54. Hebe nec longa virginitate foret.
  55. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  56. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  57. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  58. una caput seri nata nepotis alit,
  59. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  60. nomen testatas intulit in tabulas,
  61. impia derisi gentilis gaudia tollens
  62. suscitat a cano vulturium capiti:
  63. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  64. compar, quae multo dicitur improbius
  65. oscula mordenti semper decerpere rostro
  66. quam quae praecipue multivola est mulier:
  67. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  68. ut semel es flavo conciliata viro.
  69. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  70. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  71. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  72. fulgebat crocina candidus in tunica.
  73. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  74. rara verecundae furta feremus erae,
  75. ne nimium simus stultorum more molesti:
  76. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  77. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  78. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  79. atqui nec divis homines componier aequum est
  80. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
  81. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  82. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  83. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  84. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  85. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  86. quem lapide illa diem candidiore notat.
  87. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  88. pro multis, Alli, redditur officiis,
  89. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  90. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  91. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  92. antiquis solita est munera ferre piis:
  93. sitis felices et tu simul et tua vita
  94. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  95. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  96. a quo sunt primo omnia nata bona,
  97. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  98. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
  2. aut si quem merito tarda podagra secat,
  3. Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
  4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
  5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
  6. illam adfligit odore, ipse perit podagra.
  1. Dicebas quondam solum te nosse Catullum,